Vlaški Statut - Statuta Valachorum (original) NOS FERDINANDUS SECUNDUS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA, ELECTUS ROMANORUM IMPERATOR SEMPER AUGUSTUS, AC GERMANIAE, HUNGARIAE, BOHEMIAE, DALMATIAE, CROATIAE, SCLAVONIAE, ETC. REX, ARCHIDUX AUSTRIAE, DUX BURGUNDIAE, BRABANTIAE, STYRIAE, CARINTHIAE, CARNIOLAE, MARCHIO MORAVIAE, DUX LUCEMBURGAE, SUPERIORISQUE ET INFERIORIS SILESIAE, WIERTHEMBERGAE ET THEKAE, PRINCEPS SVEVIAE, COMES HABSPURGI, TYROLIS, FERRETI, KIBURGI, ET GORITIAE, LANDTGRAVIUS Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum Burgoviae, ac utriusque Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et SALINARUM.
Memoriae commendamus tenore praesentium, significantes, quibus expedit universis. Postquam ineffabili DEI Optimi Maximi munere, ad Maiestatis nostrae culmen sublimati, Reipublicae gubernacula gerimus, nil unquam antiquius, chariusve habemus, quam ut providentiae nostrae studia, in ea praecipue conferamus, quae ad Christianitatis augmentum, stabilimentumque cedere, ac cunctis ditionibus et populis, qui Clementiae et Sceptrorum Nostrorum parent Imperio, quoquomodo utilia esse possint. Unde cum tota Valachorum Communitas, quae ex Antecessorum Nostrorum Divae memoriae Rudolphi Secundi, et Matthiae Romanorum Imperatorum, et Hungariae Regum, concessionibus, et gratiis, iam a triginta ab hinc annis, in partibus Regni nostri Sclavoniae, inter Szavum et Dravum, domicilium habuerunt, nuper a Nobis etiam singulari Nostrae, Successorumque Nostrorum Legitimorum Hungariae Regum, protectionis et directionis Diplomate donati fuissent, Nos iam ulteriori benignitatis Nostrae cura, cum ipsorum Valachorum, tum totius Christianae Patriae commodo, et tranquillo, ac securo statui et conservationi, in aliis quoque, quae a benigna Directione nostra dependent, utiliter prospectum esse cupientes, eidem Valachorum Communitati, inter praedictos Szavum et Dravum commoranti, sequentes Legum et Statutorum Articulos, quorum norma imposterum vitam ducant, et gubernentur, secundum praesentem rerum statum et conditionem, clementer concedendos et sanciendos, praescribendosque duximus, ut nimirum Regna, ditionesque nostrae contra infensissimos Christiani nominis Turcas, ac alios hostes, non minus egregia, et fideli huius Populi militari opera, ac fortitudine, quam certarum etiam tramite, atque vi Legum, quarum observatione, inter eosdem Valachos, tam in toga, quam in sago iuxta Iustitiae et disciplinae incermenta, vel maxime Omnipotentis Gratia et Benedictio fructifere conciliari, ac bene Christianoque more recte vivendi ratio, salutariter conservari possit, tanto magis ac firmius munirentur, obvallarenturque.
Quorum quidem ARTICULORUM, tenor talis est.
DE MAGISTRATIBUS.ARTICULUS. I.
Cuilibet pago Valachorum, inter dictos fluvios Szavum et Dravum habitantium, suus sit Iudex sive Knesius, vir scilicet ad id genus officii obeundum sufficiens, et idoneus, qui statuto ad id tempore, Mense nimirum Aprili ante festum Sancti Georgii, a sui pagi communitate, pro uno anno eligatur, et electus Generali, ad ipsius notitiam significetur.
ARTICULUS. II.
Quemadmodum universa Valachorum Communitas, in trium Capitaneorum supremorum, nimirum Crisiensis, Capronczensis, et Ivanichensis, districtibus commoratur, ita quoque in quolibet Capitaneatu, separatim eligatur et constituatur Supremus Iudex, vir peritus, legumque patriarum gnarus, qui una cum octo Assessoribus, iudiciis in suo districtu, praesideat, ac universas causas et controversias secundum praesentia Statuta, cognoscat, et decidat. Electio autem Iudicis, et octo Assessorum, in vel circa festum Sancti Georgii, eo fiat modo, Ut nimirum omnes Knesii sui districtus, una cum duobus vel tribus Senioribus vel Iuratis, ex uno quoque pago, in certo eiusdem Capitaneatus loco conveniant, ibique Iudicem et octo Assessores, pro districtu sui Capitaneatus rite eligant. Qui Iudices et Assessores, ita in quolibet Capitaneatu electi, Generali proponentur, et ab eo, nomine Nostro, nullis legitimis obstantibus causis, confirmabuntur, aut si quae legitimae causae obstare viderentur, illae statim nobis significabuntur. Singulis autem annis, iidem Supremi Iudices, tempore et modo, quibus dictum est, per Knesios et Seniores pagorum, in quolibet Capitaneatu libere ab officio removebuntur, vel si ita visum fuerit, idque patriae commodum et utilitas suaserit, in eodem officio reliquentur, et a Generali memorata ratione denuo confirmabuntur.
ARTICULUS. III.
In delictis publicae tranquillitati et utilitati contrariis, atque aliis etiam criminalibus poenam sanguinis inferentibus Knesii deliquentes, absque mora comprehendere, et Capitaneo supremo sui districtus ad manus Profosii tradere teneantur, interim autem Supremus Iudex, cum suis Assessoribus, statim causas cognoscat, ut iidem delinquentes, cum talis delicti, et criminis rei iudicati fuerint, ad Regimen Bellicum transmittantur, ibique servato iuris ordine, non in pecunia, vel bonis, sed solum in corpore, vel opere publico, vel aliis suppliciis, puniantur.
ARTICULUS. IV.
In levioribus autem Knesii reos carceri includant, donec vel ab ipsis idonee caveatur, vel tempus iuris dicendi appropinquet, et tunc iudicio sistantur, ac contra eos, servatis de iure servandis, procedatur.
ARTICULUS. V.
Knesiorum muniis, non solum illud incumbet, ut in suis districtibus, cunctarum numerum domorum, et familiarum, nec non omnium capitum virilis sex, decimum septimum aetatis annum excedentium exacte sciant, eumque utrumque numerum in Cathalogo descriptum habeant, sed et ut unus quisque patrum familias eosdem masculos, annum decimum septimum excedentes, in suis domibus alant, sollicitae curae habebunt.
ARTICULUS. VI.
Si quis ex Turcia, vel aliunde transmigrans, sub hoc vel illo Capitaneatu, sedem figere voluerit, id cum praescitu supremi Capitanei fieri necesse est, sin autem Valachus, qui iam semel in aliquo loco sedem fixit, vel alias ibi legitime commoratus est, domicilium in eodem Capitaneatu mutare velit, id ut cum solo supremi Iudicis, Assessorum et Knesii praescitu fiat, sufficit.
ARTICULUS. VII.
Knesii summa vigilantia et studio omnia delicta et maleficia praecavere conabuntur, quod si vero quispiam ex iis, de praevaricatione et collusione cum reis, in quocunque delicto iudicialiter convictus fuerit, extunc supremus Iudex et Assessores talem Knesium, tanquam infamem, officio movebunt, iuxtaque ob ipsum factum, pro eius qualitate, mulcta merita afficient, vel si enormitas delicti poenam sanguinis mereri iudicabitur, ad Regimen Bellicum transmittent, alio interim idoneo viro, in locum legitime subordinato.
ARTICULUS. VIII.
Tenebuntur insuper Knesii advigilare, ut fures quam primum capiantur, et Profosio suo assignentur, res autem furto ablatae, apud Iudicem supremum deponantur, ut ibi servatis de iure servandis, suis dominis restituantur.
ARTICULUS. IX.
Omnia Conventicula et Congregationes, extra eas, quae pro eligendis Knesiis, Iudicibus et Assessoribus, modo quo supra dictum est, legitime celebrabuntur, in universum sub poena vitae interdicta sunto. Si quas autem necessitas exegerit, ex permissu Generalis instituantur.
ARTICULUS. X.
Iuramentum autem Iudicum, Assessorum et Knesiorum per DEUM vivum, et per gloriosam DEI genetricem Virginem Mariam, per omnes Sanctos et Electos DEI, in Articulos praemissos concipiatur, addito insuper, ut promittant se DEO, Christianae Reipublicae, Nobis, et Successoribus Nostris, legitimis HUNGARIAE Regibus, Generali et Supremis Capitaneis, fidem et obedientiam exhibituros, omnia Reipublicae perniciosa, et bonis moribus contraria, revelaturos, et quod omnibus et singulis coram se causantibus, absque cuiusvis personae, divitis scilicet et pauperis, acceptione, omnibusque prece, praemio, favore, amore, et odio postpositis, et remotis, pro ut scilicet secundum DEUM et eius Iustitiam cognoverint, iustum et verum iudicium et iustitiam atque executionem, in omnibus rebus facient, pro suo posse. Sic ipsos DEUS adiuvet et omnes Sancti.
DE IUDICIIS.
ARTICULUS. I.
Omne Iudicium, una cum Supremo Iudice, ex octo Assessoribus Valachis, ut supra memoratum est, iuratis consistere debet, quibus insuper Notarius et ipse iuratus adiungatur. Unius autem, vel duorum assessorum absentia iudicium non impediat, etsi Iudex supremus ipse iudiciis interesse nequeat, ipsius loco proximus in ordine Assessor praesideat.
ARTICULUS. II.
Iudicis officium una cum Assessoribus, dies iudiciales praefigere, ita tamen, ut termini citationum et evocationum ultra quindecim dies non excedant.
Semper autem tertia citatio peremptoria sit.
ARTICULUS. III.
Reus in causam attractus ad Actoris instantiam in ius vocetur, tumque respondere non teneatur, nisi rite et legitime citetur.
ARTICULUS. IV.
Reus si tribus vicibus per literas iudiciales, sive birsagiales citatus, non comparuerit, contra eum in contumaciam procedatur, et Actori finale iudicium, et iustitia administretur, ipseque contumax in expensas condemnetur.
ARTICULUS. V.
In citationibus pro primo sigillo, quinquaginta denarii Ungaricales, pro secundo duplum, et pro tertio triplum solvatur. Ita ut Causa finita et decisa haec byrsagia, in duabus partibus pro Iudice et Assessoribus, et in tertia pro parte Victrice exigantur.
ARTICULUS. VI.
Nullae exceptiones dilatoriae, praeter impedimenta legitima admittantur, ac de coetero etiam, processus in omnibus summarius, sit, et sine strepitu, et figura iudicii ordinarii, observetur, adeoque factum et merita rei duntaxat simpliciter, et de plano considerentur, et secundum allegata et probata iudicetur, finaliter autem decisiones, et sententiae in casibus, qui in istis Statutis specificati non sunt, secundum REGNI Iura ferantur.
ARTICULUS. VII.
In Testimoniis deponendis, non more Sclavonico, in alterius animam iurabitur, sed quilibet seorsim de visu et scitu examinatus iuramento testabitur. Quis autem melius probarit, Iudicis et Assessorum erit determinare.
ARTICULUS. VIII.
Nullus ad Iuramentum praestandum, nisi ieiunus admittitur.
ARTICULUS. IX.
A Sententia Iudicis intra decendium ad Generalem appellare fas esto. Quod si non fiat, elapsis fatalibus, sententia transeat in rem iudicatam. Appellans autem appellationem suam, intra unum introducere, ac intra duos alios menses, prosequi obligatus sit. Alterutro enim non ita observato, appellatio pro deserta habeatur, et sententia executionem sortiatur, et qui male appellaverit, in expensas damnabitur.
ARTICULUS. X.
Sententiae, ubi nullae appellationes interpositae fuerint, elapso decimo die per Knesios, vel unum ex Assessoribus executioni demandentur. Qui autem parere recusaverint, secundum qualitatem delicti puniantur, vel etiam si enormitas resistentiae id ita meruerit, ad Regimen Bellicum remittantur. Procedente nihilominus executione.
DE RERUM DOMINIO.ARTICULUS. I.
Cuilibet Pago vel Oppido, sui certi limites determinentur.
ARTICULUS. II.
Si quis de frumento adhuc in agris existente, vel de aliis rebus mobilibus cum alio convenerit, emptorque hoc duobus vel tribus testibus probare poterit, contractus validus esto.
ARTICULUS. III.
Qui autem domos, uti etiam agros, et alios fundos vendere, vel oppignorare, aut quocunque alio titulo, et quacunque de causa, alii dare voluerit, id ut coram Knesio et duobus vel tribus testibus faciat, necesse est, alias contractus nullam vim habeto.
ARTICULUS. IV.
Cuique si fundum suum aliter adire non potest per agrum vicini sui consueto tempore, eundi vehundique ius esto. Sed quantum fieri poterit, vicini agro ab ipso parcatur.
ARTICULUS. V.
Si quis rem suam alteri, ad certum tempus oppignoraverit, illeque tempore elapso debitum non solverit, tunc ad instantiam creditoris, de redimendo pignore per Knesium admoneatur, et nisi id intra tres menses fecerit, pignus per eundem Knesium, et duos vel tres Seniores pagi aestimetur, et de eo creditoribus debitum, cum eo quod interest, exolvatur, residuum vero domino pignoris restituatur.
ARTICULUS. VI.
Rebus alienis contra pactum et voluntatem sui proprietarii cum damno eiusdem utens, eidem proprietario pro arbitrio Iudicis, secundum iustam damni aestimationem satisfacere teneatur.
ARTICULUS. VII.
Testamentariae dispositiones coram Knesio, et quatuor vel quinque testibus fidedignis, aut coram Sacerdote, et duobus vel tribus itidem fidedignis testibus celebrentur, adhibito tamen semper Notario, vel loco ipsius duobus aliis testibus legitimis.
ARTICULUS. VIII.
Patrefamilias absque liberis defuncto, maior natu frater, vel proximus agnatus, una cum vidua relicta, familiam gubernet. Quod si vero defunctus, iuxta viduam, liberos quoque reliquerit, ipsa vidua, una cum tutoribus vel curatoribus familiae praesit, et iunior liberorum cum reliquis nullo sexus discrimine habito, ex aequo ad haereditatem admittatur.
ARTICULUS. IX.
Boves, equos, vaccas, oves, capras, porcos, vinum ac frumentum omnis generis cuilibet Valachorum, sicut aliis regnicolis intra et extra Capitaneatus sui districtus secundum legitimam Regni consuetudinem, ac Regia decreta observatis observandis, praestitisque praestandis, pro libitu vendere et emere, inducere, et educere liberum et permissum sit.
DE DELICTIS PRIVATIS ET PUBLICIS.ARTICULUS. I.
Omne furtum cuius precium triginta, vel effractione simul commissa viginti florenos Hungaricales non excedit, a Iudicibus Supremis, vinculis vel opere publico puniatur. Maiora autem furta commitentes, ad Regimen Bellicum mittantur, ibi non pecuniariis poenis, sed suppliciis corpori infligendis coercendi.
ARTICULUS. II.
Ita etiam si quis secunda vel tertia vice in furto deprehensus sit, atque eiusmodi furta duabus vel tribus vicibus commissa, quadraginta florenos excedant, et ipse ad Regimen Bellicum in corpore poenas soluturus transmittatur.
ARTICULUS. III.
Si quis violenta manu alteri quippiam surripuerit, vel abstulerit, ille raptum cum damno illato restituat, nec non quatuor, vel pro arbitrio iudicii plurium, sed ad summum decem florenorum Ungaricalium poenam luat, si vero insuper aliquem etiam absque lethali laesione percusserit, vel vulneraverit, ei pecuniaria mulcta maior, sed ad plurimum sedecim floreni solvendi sint. Attamen si reus utroque casu pauperioris sit conditionis, vel ob enormitatem delicti, alias id ita videatur, is carcere aut opere publico, aut alia eiusmodi animadversione castigetur.
ARTICULUS. IV.
Si cuiuspiam iumenta vel animalia alteri damnum fecerint, illud damnum per vicinos aestimetur, et ab animalis domino sarciatur. Ac interim damnum passo liberum sit ipsum animal, quod damnum fecit, donec sibi satisfiat, retinere.
ARTICULUS. V.
Si quis vero alterius animalia post aestimationem et damni compensationem adhuc detinuerit, ad id quod interest, tenebitur.
ARTICULUS. VI.
Si quis alterius iumenta noxam committentia, ex malitia verberaverit, vel occiderit, is animalium domino, compensato prius, quantum ipse noxae passus est, damnum refundat, et nihilominus ob malitiam, pro qualitate facti, puniatur.
ARTICULUS. VII.
In rixis et tumultibus, qui cum sanguinis profusione fient, reus quinque vel etiam pro arbitrio iudicii plures, sed ad summum octo florenos hungar, ac laeso expensas et damna, nec non Chyrurgo debitam mercedem solvat. In aliis vero, quae absque sanguinis effusione, vibratis gladiis sola percussione ad vibicum signa, vel alio insolentiori modo committentur, florenos Ungaricales, medium aut integrum, aut ad summum etiam quatuor pendat. Ansam quoque talium rixarum et tumultuum praebentes, singuli medium, vel ad summum tres florenos Ungaricales solvant. Ita tamen, Ut in arbitrio sit iudicii reos iam dictarum mulctarum vice, sicut in tertio articulo, pro qualitate personae, vel facti, aliis in corpore suppliciis afficere.
ARTICULUS. VIII.
Post tales autem rixas et tumultus, etsi laesa pars, ob suam offensionem, nullam ad Iudicem deferret querelam, nihilominus tamen, contra reos, si iudicio ob enormitatem facti ita videbitur, ex officio erit inquirendum, et pro qualitate facti procedendum.
ARTICULUS. IX.
Fornicarii manifesti, uti et ipsae fornicariae, vinculis in pane et aqua, per aliquot dies, vel opere publico, puniantur; Adulteri vero et raptores Regimini Bellico iudicandi, ac etiam in corpore castigandi, subiiciantur.
ARTICULUS. X.
Inobedientes filii, vel etiam gravius in parentes peccantes, a Iudicibus pro gravitate facti, carcere vel similibus suppliciis coerceantur, vel etiam si delictum Iudicibus ita enorme videatur, ad Regimen Bellicum transmittantur. Sin autem levior sit filiorum culpa, contra illos absque parentum accusatione, iudicialiter non procedatur.
ARTICULUS. XI.
Pecuniariae mulcta, pro Iudicum et coeterorum Officialium, salariis, aliisque iudicii expensis applicentur.
ARTICULUS. XII.
Profosio ab incarceratis, et arestatis personis, imposterum, non ultra viginti quinque denarios exigere permissum sit.
DE RE MILITARI.
ARTICULUS. I.
Qui ex Valachis stipendia merent, iure militari, ut reliqui nostri stipendiarii, in omnibus subsint, et sua munia fideliter obeant. Quod et de reliquis, intelligendum, qui licet stipendia non habeant, nihilominus militaria munia obeunt, et eorum respectu immunitate donati sunt.
ARTICULUS. II.
Vayvodae sint viri militares, illibatorum morum, et vitae integritate praediti, ac quovis suspicionis vitio carentes; si tamen casu quocunque in alicuius criminis genere suspecti haberentur, vel etiam de malefactis accusati forent, causae tales coram Capitaneo, vel Vicecapitaneo, ac suis officialibus militaribus, inter quos semper aliquot, et ad minimum tres, vel quatuor Vayvodae sint, examinentur, et prout visum fuerit, rei vel poena merita per eosdem afficiantur, vel ulterius ad Regimen Bellicum dirigantur.
ARTICULUS. III.
Eadem ratione si Vaivodae quempiam ex suis Haramiis alicuius delicti reum vel accusatum habuerint, id ipsum etiam Capitaneus vel Vicecapitaneus cum Officialibus militaribus, et tribus Vayvodis iudicialiter examinent, et si delictum levius fuerit, in reos pro qualitate animadvertent, in gravioribus autem eosdem ad Regimen transmittant.
ARTICULUS. IV.
Ita etiam coeterae omnes lites et controversiae fundos ac alia bona immobilia non concernentes, quae inter vel contra Vayvodas et Haramiales, aliosque omnes Salariatos milites motae fuerint, praescripta ratione cognoscantur et dirimantur, quae autem circa fundos, aliasque res immobiles orientur, eae solis Iudicibus et Assessoribus subsint decidendae.
ARTICULUS. V.
In Vaivodarum, uti etiam Vexilliferorum, aliorumque Officialium, demortuorum, vel etiam iudicialiter ab officiis depositorum loca, alii benemeriti per Communitatem Generali commendabuntur.
ARTICULUS. VI.
Salaria et stipendia a Vayvodis Haramialibus militibus solventur, et distribuentur iuxta modum et consuetudinem antiquam.
ARTICULUS. VII.
Cum vero tota Valachorum Communitas, rebus potissimum bellicis ac militaribus, vacet, ob idque singularibus privilegiis gaudeat, ideo omnes et singuli ipsorum, sive stipendiarii sint, sive non, ad secandum desertum et sylvas, inter Szavum et Dravum, singulis annis, relictis tantum in munitionibus vigilibus sufficientibus, sint obligati, ut nimirum eo labore Turcis et inimicis, omnis ad illa loca aditus, et in Christianos impetus intercludatur.
ARTICULUS. VIII.
Similiter Castella in sui defensionem extructa, et adhuc extruenda, suis laboribus coadiuvabunt.
ARTICULUS. IX.
Insidias et machinationes suspectas, fideliter ad nos vel Generalem nostrum deferrent.
ARTICULUS. X.
Fines patriae, in omnibus tribus Capitaneatibus, ne ullus Christiani nominis hosti pateat aditus, praeter salariatos milites, etiam coeteri cuncti Valachi stipendio carentes, suis sufficientibus excubiis et vigiliis semper tueri ac custodire obligati sint.
ARTICULUS XI.
Quocunque autem tempore, quod DEUS clementer avertat, quidam impetus aut suspitio maioris momenti oriretur, ex omnibus omnino Capitaneatibus, quotquot inveniuntur Valachi, imo ipsa Iuventus, decimum octavum annum excedens, ad Turcas et hostes, coniunctis viribus, omni ex parte, cum vitae et sanguinis effusione propulsandos, subito erunt parati, adeoque militaribus signis, ad hoc per Generalem deputatis, excitati, inter duas vel ad summum tres horas, cum omni bellico apparatu, semper ad minimum sex vel septem millia militum Valachorum, in unum locum congregabuntur, donec, et qui longuis distant, percepto signo ac currere seque cum illis coniungere, vel alio, ubi necessitas id requisiverit, secundum Generalis dispositionem convolare possint.
ARTICULUS. XII.
Si contra hostem extra Provinciam ducentur, absque stipendio in partibus Turcae subiectis, per quatuordecim dies, in aliis vero Provinciis, per octo dies, castra Generalis sequentur, quibus elapsis, ut reliqui, stipendia accipient.
ARTICULUS. XIII.
Et quia pauci stipendiarii inveniuntur, plurimaque pars salario caret, Generalis noster, illis omnibus utriusque conditionis, prout hactenus moris fuit, plumbum pro conficiendis globis, et pulverem tormentarium ad sufficientiam suppeditabit.
Quapropter omnibus et singulis Nostris Ministris et Officialibus, aliisque Subditis et Fidelibus, cuiuscunque status, gradus, conditionis vel praeeminentiae existant, praesertim vero Regimini Nostro Bellico, nec non praesentibus ac futuris Confiniorum Regni Nostri Sclavoniae Generalibus, nec non Supremis Capitaneis, coeterisque omnibus militaribus Officialibus Nostris, hisce benigne ac serio committimus atque mandamus, ut praememoratam Valachorum Communitatem, inter Szavum et Dravum commorantem, secundum clementem Nostram, et Successorum Nostrorum Legitimorum Hungariae Regum, voluntatem, praescriptis Legum et Statutorum Articulis, quiete et absque omni molestia, impedimento, et perturbatione uti, frui, et gaudere sinant, illosque in eisdem manuteneant, atque defendant, et nihil contra eorum tenorem et continentiam attentent, aut faciant, aut ab aliis quovis modo attentari et fieri permittant. Quatenus Nostram Successorumque Nostrorum indignationem, ac poenam gravissimam evitare voluerint. Harum testimonio Literarum, manu Nostra propria subscriptarum, et Sigilli Nostri appensione munitarum. Datum in Nostra et Sacri Romani Imperii Civitate Ratisbona, die quinta Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Sexcentesimo, Trigesimo. Regnorum Nostrorum Romani duodecimo, Hungariae et reliquorum decimo tertio, Bohemiae vero anno decimo quarto.
Ferdinandus manu propria
Ioannes Baptista liber Baro de Werdenberg manu propria
Ad Mandatum Sacrae Caesareae Maiestatis proprium.
Casparus Frey manu propria.
Subscripta:
Schmidt a Greiffenau manu propria.
Prijepis izvornika: ZRINKA BLAŽEVIĆhttp://www.skdprosvjeta.com/page.php?id=34